monumenta.ch > Cassianus > 2 > 15
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XIV. Quod licet multa pecunia de uniuscuiusque opere congeratur, nullus tamen praesumat excedere statutae sufficientiae parcitatem. <<<     >>> XVI. De regulis diversarum correptionum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XV. De immodico apud nos studio habendi.

1 Ad haec nos miserabiles quid dicemus, qui in coenobiis commorantes, ac sub abbatis cura et sollicitudine constituti, peculiares circumferimus claves, omnique professionis nostrae verecundia et confusione calcata, etiam annulos quibus recondita praesignemus, in digitis palam gestare nos non pudet, quibus non solum cistellae vel sportae, sed ne arcae quidem, vel armaria, ad ea quae congerimus, vel quae egressi de saeculo reservavimus, condenda sufficiunt.
2 Quique ita nonnumquam pro vilissimis, nullisque rebus accendimur, eas dumtaxat velut proprias vindicantes, ut si quis vel digito quidquam ex his contrectare praesumpserit, tanta contra eum iracundia suppleamur, ut commotionem cordis nostri ne a labiis quidem, ac tota corporis indignatione revocare possimus.
3 Sed praetermissis nostris vitiis, et his quae nec commemorari quidem dignum est, silentio traditis, secundum illud eloquium: Non loquatur os meum opera hominum (Psal. XVI); virtutes potius, quae apud illos sunt, et haec, quae nos quoque omni studio debemus appetere, coepto narrationis ordine prosequamur, ipsasque iam regulas, ac typos cursim breviterque ponamus, ut pervenientes post haec ad quosdam actus et opera seniorum, quae studiose memoriae mandare disponimus, haec, quae nostra expositione digesta sunt, velut testimoniis validissimis roboremus; universa, quae diximus, exemplis eorum potius, ac vitae auctoritate firmantes.
Cassianus HOME

bav559.53 bnf2129.60 bnf12292.222

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik