monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XIII. Quam criminosum habeatur, si aliquid vel vilissimum quispiam suum dixerit. <<<     >>> XV. De immodico apud nos studio habendi.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XIV. Quod licet multa pecunia de uniuscuiusque opere congeratur, nullus tamen praesumat excedere statutae sufficientiae parcitatem.

1 Et cum tantos unusquisque eorum quotidie de opere ac sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam valeat parcitatem, verum etiam usibus possit exuberare multorum: in nullo tamen inflatur, nec sibi de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur; sed praeter duo paxamacia quae tribus vix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit.
2 Inter quos nullum peculiare opus (quod pudet dicere, quodque in nostris monasteriis utinam fieri nesciremus), non dicam effectu, sed ne cogitatione quidem ab aliquo penitus affectatur.
3 Cumque totam enthecam coenobii suam credat esse substantiam, cunctisque rebus ut omnium dominus omnem curam sollicitudinemque dependat; ad retinendam nihilominus arreptae nuditatis virtutem, quam studet ad finem usque perfecte atque inviolabiliter custodire, ita semetipsum a cunctis extraneum, et ex omnibus iudicat alienum, ut tamquam peregrinum se gerat, et incolam istius mundi, alumnumque se potius monasterii reputet, ac ministrum, quam dominum cuiuscumque rei praesumat.
Cassianus HOME

bav559.52 bnf2129.59 bnf12292.222

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik