monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 118 > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium, nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi. <<<     >>> XIV. Quod licet multa pecunia de uniuscuiusque opere congeratur, nullus tamen praesumat excedere statutae sufficientiae parcitatem.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XIII. Quam criminosum habeatur, si aliquid vel vilissimum quispiam suum dixerit.

1 Illam sane virtutem inter caeteras eorum institutiones, vel commemorare superfluum puto, quod scilicet nulli cistellam, nulli peculiarem sportellam liceat possidere, nec tale aliquid, quod velut proprium retinens suo debeat communire signaculo.
2 Quos ita novimus omni ex parte nudos existere, ut praeter colobium, mafortem, caligas, melotem, ac psiathium, nihil amplius habeant: cum in aliis quoque monasteriis, in quibus aliqua remissius indulgentur, hanc regulam videamus strictissime nunc usque servari, ut ne verbo quidem audeat quis dicere aliquid suum, magnumque sit crimen ex ore monachi processisse, codicem meum, tabulas meas, graphium meum, tunicam meam, caligas meas; proque hoc digna poenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem vel ignorantiam huius modi verbum de ore eius effugerit.
Cassianus HOME

bav559.52 bnf2129.59 bnf12292.221

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik