monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XI. Cuiusmodi cibus apud eos delicatissimus habeatur. <<<     >>> XIII. Quam criminosum habeatur, si aliquid vel vilissimum quispiam suum dixerit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium, nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi.

1 Itaque considentes intra cubilia sua, et operi, ac meditationi studium pariter impendentes, cum sonitum pulsantis ostium, ac diversorum cellulas percutientis audierint: ad orationem eos scilicet, seu ad opus aliquod invitantis, certatim e cubilibus suis unusquisque prorumpit: ita ut is qui opus scriptoris exercet, quam repertus fuerit inchoasse litteram, finire non audeat, sed in eodem puncto, quo ad aures eius sonitus pulsantis advenerit, summa velocitate prosiliens, ne tantum quidem morae interponat, quantum coepti apicis consummet effigiem, sed imperfectas litterae lineas derelinquens, non tam operis compendia lucrave sectetur, quam obedientiae virtutem exsequi toto studio atque aemulatione festinet.
2 Quam non solum operi manuum, seu lectioni, vel silentio, et quieti cellae, verum etiam cunctis virtutibus ita praeferunt, ut huic iudicent omnia postponenda, et universa dispendia subire contenti sint, dummodo hoc bonum in nullo violasse videantur.
Cassianus HOME

bav559.51 bnf2129.58 bnf12292.221

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik