monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, X. Quanta iuniorum obedientia, etiam in his quae naturali necessitati subiecta sunt. <<<     >>> XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium, nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XI. Cuiusmodi cibus apud eos delicatissimus habeatur.

1 Illud quoque arduum atque sublime genus continentiae similiter praetermittens, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam lapsanium vocant, aqua diluta ad refectionem fratribus apponatur, aliaque complura his similia, quae in hac provincia nec aerum temperies, nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo prosequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit impedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit.
Cassianus HOME

bav559.51 bnf2129.58 bnf12292.221