monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, IX. Quare iunioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant. <<<     >>> XI. Cuiusmodi cibus apud eos delicatissimus habeatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT X. Quanta iuniorum obedientia, etiam in his quae naturali necessitati subiecta sunt.

1 Post haec tanta observantia obedientiae regula custoditur, ut iuniores absque praepositi sui scientia vel permissu, non solum non audeant cella progredi, sed ne ipsi quidem communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumant.
2 Sicque universa complere quaecumque fuerint ab eo praecepta, tamquam si a Deo sint coelitus edita, sine ulla discussione festinant; ut nonnumquam etiam impossibilia sibimet imperata ea fide ac devotione suscipiant, ut tota virtute ac sine ulla cordis haesitatione perficere ea aut consummare nitantur, et ne impossibilitatem quidem praecepti pro senioris sui reverentia metiantur.
3 De quorum obedientia speciatim nunc dicere praetermitto; exemplis enim eam ipsis paulo post tradere suo loco disponimus, si Dominus nobis orationibus vestris dederit commeatum.
4 Nunc instituta caetera prosequamur, praetermittentes illa contexere, quae in hac regione, vel tradi monasteriis, vel ab ipsis nequeunt custodiri, sicut in praefatiuncula nostra facturos nos esse promisimus: quod scilicet nec laneis indumentis utantur, sed lineis tantum, et ne ipsis quidem duplicibus; quibus vicaria praepositus unusquisque suae decaniae subministrat, cum illa quibus vestiti sunt, sorduisse conspexerit.
Cassianus HOME

bav559.50 bnf2129.57 bnf12292.220

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik