monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.279 > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, VIII. Quibus primum institutis iuniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant. <<<     >>> X. Quanta iuniorum obedientia, etiam in his quae naturali necessitati subiecta sunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT IX. Quare iunioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant.

1 His igitur institutis, eos quos initiant, velut elementis quibusdam ac syllabis imbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria, an vera sint humilitate fundati.
2 Ad quod ut facile valeant pervenire, consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint, eas suo patefacere seniori: nec super earum iudicio quidquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse, vel bonum, quod discusserit ac pronuntiaverit senioris examen.
3 Ita fit ut in nullo circumvenire iuvenem callidus inimicus velut inexpertum ignarumque praevaleat, nec ulla fraude decipere, quem praevidet non sua, sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas velut ignita iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet, non posse suaderi.
4 Aliter quippe subtilissimus diabolus illudere vel deiicere iuniorem non poterit, nisi cum eum, seu per arrogantiam, sive per verecundiam, ad cogitationum suarum velamen illexerit.
5 Generale namque et evidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant si eam seniori confundamur aperire.
Cassianus HOME

bav559.50 bnf2129.56 bnf12292.220

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik