monumenta.ch > Cassianus > 6 > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim congregationi fratrum commisceri; sed xenodochio ante tradantur. <<<     >>> IX. Quare iunioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT VIII. Quibus primum institutis iuniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant.

1 Cuius haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam iunior introductus ascendere consequenter etiam culmina perfectionis summa praevaleat, ut doceat eum primitus suas vincere voluntates; quem studiose in his ac diligenter exercens, haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo eius esse contraria.
2 Multis siquidem experimentis edocti tradunt, monachum, et maxime iuniores, ne voluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per obedientiam suas didicerint voluntates.
3 Ideoque pronuntiant nullatenus praevalere, vel iram, vel tristitiam, vel spiritum fornicationis exstinguere, sed nec humilitatem cordis veram, nec cum fratribus unitatem perpetuam, nec firmam diuturnamque posse retinere concordiam, sed nec in coenobio quidem diutius permanere, eum qui prius voluntates suas non didicerit superare.
Cassianus HOME

bav559.49 bnf2129.56 bnf12292.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik