monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, VI. Qua de causa vestimenta Renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore serventur. <<<     >>> VIII. Quibus primum institutis iuniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim congregationi fratrum commisceri; sed xenodochio ante tradantur.

1 Cum igitur quis susceptus, et hac perseverantia, quam diximus, comprobatus, ac depositis propriis vestimentis, habitu monasteriali fuerit accinctus; non statim congregationi fratrum commisceri permittitur, sed deputatur seniori, qui seorsim haud longe a vestibulo monasterii commanens, habet curam peregrinorum et advenientium deputatam, eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis impendit.
2 Cumque ibidem integro anno deserviens absque ulla querela suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, imbutus per hoc prima institutione humilitatis, ac patientiae, atque in ea longa exercitatione praecognitus, admiscendus ex hoc congregationi fratrum; alii traditur seniori, qui decem iunioribus praeest, quos sibi creditos ab abbate instituit pariter, et gubernat: secundum illud scilicet quod ordinatum in Exodo legimus per Moysen.
Cassianus HOME

bav559.49 bnf2129.55 bnf12292.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik