monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, V. Cur hi, qui renuntiant, suscepti in monasteriis propria vestimenta deponant, et ab abbate aliis induantur. <<<     >>> VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim congregationi fratrum commisceri; sed xenodochio ante tradantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT VI. Qua de causa vestimenta Renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore serventur.

1 Illa vero quae deposuit vestimenta, oeconomo consignata, tamdiu reservantur, donec profectus, et conversationis eius, ac tolerantiae virtutem diversis tentationibus ac probationibus evidenter agnoscant.
2 Et si quidem posse eum inibi perdurare tempore procedente perspexerint, et in eodem, quo coepit, fervore persistere, indigentibus eadem largiuntur: Sin vero quoddam ex eo murmurationis vitium, vel parvae cuiuslibet inobedientiae culpam processisse deprehenderint, exuentes eum monasterii quibus indutus fuerat, vestimentis, et antiquis revestitum, quae fuerant sequestrata, depellunt.
3 Nullum etenim fas est cum illis quae accepit, abscedere, nec quemquam patiuntur illis adhuc indui, quem semel ab institutionis suae regula tepuisse perviderint.
4 Unde etiam copia nulli penitus palam discedendi conceditur, nisi aut in morem servi fugacis captans densissimas tenebras nocte diffugiat; aut certe hoc ordine et professione iudicatus indignus, cum confusione et nota coram cunctis fratribus deposita veste monasterii, expellatur.
Cassianus HOME

bav559.48 bnf2129.55 bnf12292.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik