monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, IV. Cur facultates eius, qui collegio monachorum ascribitur, nolint monasterii usibus applicari. <<<     >>> VI. Qua de causa vestimenta Renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore serventur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT V. Cur hi, qui renuntiant, suscepti in monasteriis propria vestimenta deponant, et ab abbate aliis induantur.

1 Quamobrem ita nudatur quisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem, quo opertus est, indumentum habere permittatur ulterius, sed in concilio fratrum productus in medium exuatur propriis, ac per manus abbatis induatur monasterii vestimentis, ut per hoc se non solum universis rebus suis antiquis noverit spoliatum, verum etiam omni fastu deposito mundiali, ad Christi paupertatem et inopiam descendisse, iamque opibus sustentandum non saeculi arte quaesitis, nec de infidelitate pristina reservatis; sed de sanctis ac piis monasterii largitionibus militiae suae stipendia percepturum, atque inde se deinceps vestiendum alendumque cognoscens, et nihil habere; et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum Evangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus, id est, corpori fraternitatis aequari, quibus connumerari Christus, et quorum se fratrem non erubuit nuncupare (Matthaei, VI): quin potius glorietur domesticis eius factum se esse consortem.
Cassianus HOME

bav559.47 bnf2129.54 bnf12292.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik