monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, III. Quo examine probetur, qui in coenobio suscipiendus est. <<<     >>> V. Cur hi, qui renuntiant, suscepti in monasteriis propria vestimenta deponant, et ab abbate aliis induantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT IV. Cur facultates eius, qui collegio monachorum ascribitur, nolint monasterii usibus applicari.

1 Et idcirco ne usibus quidem coenobii profuturas suscipere ab eo pecunias acquiescunt.
2 Primum, ne confidentia huius oblationis inflatus, nequaquam se pauperioribus fratribus coaequare dignetur; tum, ne per hanc elationem nullatenus ad humilitatem Christi descendens, cum sub disciplina coenobii non potuerit perdurare, egressus exinde ea quae in principio renuntiationis suae spiritali fervore succensus intulerat, tepefactus postea non sine iniuria monasterii sacrilego spiritu recipere atque exigere moliatur.
3 Quod omnimodis observari debere, multis sunt experimentis frequenter edocti.
4 Nam per alia minus cauta monasteria simpliciter quidam suscepti, eorum quae intulerant, quaeque in Dei opere fuerant dispensata, cum ingenti post blasphemia redhibitionem poscere tentaverunt.
Cassianus HOME

bav559.47 bnf2129.53 bnf12292.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik