monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, II. Quod ad ultimam usque senectutem apud eos in coenobiis perseverent. <<<     >>> IV. Cur facultates eius, qui collegio monachorum ascribitur, nolint monasterii usibus applicari.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT III. Quo examine probetur, qui in coenobio suscipiendus est.

1 Igitur ambiens quis intra coenobii recipi disciplinam, non ante prorsus admittitur, quam diebus decem, vel eo amplius pro foribus excubans, indicium perseverantiae, ac desiderii sui, pariterque humilitatis ac patientiae demonstraverit.
2 Cumque omnium praetereuntium fratrum genibus provolutus, et ab universis de industria refutatus atque despectus, tamquam qui non religionis, sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare; iniuriis quoque et exprobrationibus multis affectus, experimentum dederit constantiae suae, qualisque futurus sit in tentationibus, opprobriorum tolerantia declaraverit; atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus: diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei vel unius nummi contagio.
3 Sciunt enim eum sub monasterii disciplina diuturnum esse non posse, sed ne humilitatis quidem, aut obedientiae apprehensurum esse virtutem, nec illa coenobii paupertate ac districtione contentum fore, si in conscientia eius pecuniae quantulumcumque latitaverit: sed ubi primum exorta fuerit qualibet occasione commotio, fiducia stipis illius animatum, continuo de monasterio, velut funda rotante, fugiturum.
Cassianus HOME

bav559.46 bnf2129.53 bnf12292.217

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik