monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, PRIMUM. <<<     >>> III. Quo examine probetur, qui in coenobio suscipiendus est.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT II. Quod ad ultimam usque senectutem apud eos in coenobiis perseverent.

1 Quorum tam longa perseverantia, et humilitas atque subiectio quemadmodum tam diuturna perduret, quave institutione formetur, per quam usque ad incurvam senectam in coenobio perseverent, opinor nos ante omnia debere perstringere.
2 Tanta namque est, quantam neminem in monasteriis nostris ingressum ne anno quidem integro tenuisse meminimus, ut cum renuntiationis eorum primordia viderimus, consequens fuisse intelligamus, ut in tam sublimia perfectionis fastigia talium initiorum fundamenta consurgerent.
Cassianus HOME

bav559.46 bnf2129.52 bnf12292.217

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik