monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, II. Quod ad ultimam usque senectutem apud eos in coenobiis perseverent.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT PRIMUM.

1 De canonico modo psalmorum, atque orationum qui debeat in diurnis conventiculis per monasteria custodiri, ad institutionem eius, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine provocante transimus: conditiones in primis, quibus hi, qui ad Dominum converti cupiunt, recipiantur in coenobiis, brevi, quantum possumus, studentes sermone complecti; quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennensiotarum regulis admiscens, quorum in Thebaide est coenobium, quanto numero populosius cunctis, tanto conversationis rigore districtius.
2 Siquidem in eo plusquam quinque millia fratrum sub uno abbate reguntur, tantaque fit obedientia hic tam prolixus Monachorum numerus omni aevo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni vel obedire pro modico tempore, vel praeesse.
Cassianus HOME

bav559.46 bnf2129.52 bnf12292.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik