monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, XI. In quo dominicae diei solemnitas ab aliorum dierum consuetudine diversa teneatur. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT XII. Quibus diebus, cum coena fratribus exhibetur, accedentibus ad refectionem psalmus non dicatur, sicut fieri in prandiis solet.

1 Denique etiam in ipsis diebus, id est, sabbato vel dominica, seu feriatis temporibus, quibus pariter prandium, et coena solet fratribus exhiberi, psalmus ad vesperam non dicitur: id est, nec cum accedunt ad coenam, nec cum ab ea consurgunt, ut solet fieri in solemnibus prandiis, vel canonica ieiuniorum refectione, quam et praecedere consuetudinarii psalmi solent et subsequi: sed tantummodo simplici oratione facta accedunt ad coenam, eamque rursum consurgentes ab ipsa, sola oratione concludunt, quod scilicet extraordinaria sit inter monachos ista refectio, nec omnes ad eam convenire cogantur, nisi aut peregrini qui supervenerint fratres, aut hi quos infirmitas corporis, aut propria invitat voluntas.
Cassianus HOME

bav559.42 bnf2129.48 bnf12292.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik