monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, X. Unde factum sit, ut in Urbe die sabbati ieiunetur. <<<     >>> XII. Quibus diebus, cum coena fratribus exhibetur, accedentibus ad refectionem psalmus non dicatur, sicut fieri in prandiis solet.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT XI. In quo dominicae diei solemnitas ab aliorum dierum consuetudine diversa teneatur.

1 Verum ne hoc quidem ignorandum, die dominico unam tantummodo Missam ante prandium celebrari: in qua psalmorum atque orationum seu lectionum pro ipsius collectae vel communionis dominicae reverentia solemnius aliquid ac propensius impendentes, in ipsa Tertiam, Sextamque pariter consummatam reputant.
2 Itaque fit ut de orationum obsequiis nihil imminuatur, adiectione scilicet lectionum: et nihilominus differentia quaedam, vel remissio videatur fratribus indulgeri pro reverentia dominicae resurrectionis prae caetero tempore quae et totius septimanae videatur observantiam relaxare, et pro hac ipsa, quae intermiscetur, quadam differentia eumdem diem velut festivum provocet rursum solemnius exspectari, minusque faciat hebdomadis venturae ieiunia huius exspectatione sentiri.
3 Semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur, et sine fastidio labor impenditur: si interiecta ei vicissitudo quaedam, vel operis immutatio qualiscumque succedat.
Cassianus HOME

bav559.42 bnf2129.47 bnf12292.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik