monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, VIII. Vigiliae, quae a vespera illucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant, vel quo ordine celebrentur. <<<     >>> X. Unde factum sit, ut in Urbe die sabbati ieiunetur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT IX. Quare illucescente die sabbati Vigiliae statutae sint, et quare per omnem Orientem, absolutio ieiunii in die sabbati praesumatur.

1 Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per universum Orientem idcirco statutum est illucescente sabbato debere celebrari, quod Domino et Salvatore nostro sexta sabbati crucifixo, discipuli adhuc recenti eius passione perculsi, pervigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum oculis suis indulgentes.
2 Quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata vigiliarum solemnitas usque in hodiernum diem per universum Orientem similiter observatur.
3 Ideoque et absolutio ieiunii post vigiliarum laborem, totidem apostolicis viris in die sabbati statuta, non immerito praesumitur per universas Orientis Ecclesias, secundum illam quoque Ecclesiastae sententiam, quae licet habeat et alium mysticum sensum, tamen ab hoc quoque non abhorret, quo utrique diei, id est, hebdomadi pariter et ogdoadi eamdem partem solemnitatis impartire praecipimur, ita dicentis: Da partem his septem, et quidem his octo (Eccles. XI).
4 Non enim ad communionem festivitatis Iudaicae absolutio ista ieiunii reputanda est, his praesertim qui ab omni Iudaica superstitione alieni monstrantur, sed ad refectionem quam diximus lassi corporis pertinere; quod per totas anni septimanas iugiter quinis diebus ieiunans, nisi duobus saltem interpositis refocillatum fuerit, facile lassescit, ac deficit.
Cassianus HOME

bav559.41 bnf2129.46 bnf12292.213