monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiasticus, 3 > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, VII. Quod ei qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat: in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi veniabilis mora sit. <<<     >>> IX. Quare illucescente die sabbati Vigiliae statutae sint, et quare per omnem Orientem, absolutio ieiunii in die sabbati praesumatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT VIII. Vigiliae, quae a vespera illucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant, vel quo ordine celebrentur.

1 Sane vigilias quae singulis hebdomadibus a vespera illucescente sabbato celebrantur, idcirco seniores hiemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria moderantur, ut post excubias totius noctis reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant, requie brevis huius temporis pro totius noctis refectione contenti.
2 Quod nos quoque omni observatione custodire convenit, ut scilicet contenti somno qui nobis post vigiliarum Missam usque ad lucis indulgetur adventum, id est, usque ad matutinos psalmos, totum deinceps diem in opere ac necessariis ducamus officiis; ne somnum, quem nocti subtraximus, resumere per diem vigiliarum lassitudine et inanitate compulsi, non tam requiem corpori subtraxisse, quam quietis tempus et refectionem nocturnam commutasse videamur.
3 Nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete fraudari, ut per consequentem diem sine dormitatione mentis animique torpore inconcussam possit servare vigilantiam.
4 Quae impedietur ex hoc potius, quam iuvabitur; nisi post vigiliarum Missam somni quantulumcumque gustaverit.
5 Et idcirco saltem unius horae sopor, quemadmodum diximus, ante lucis adventum si fuerit impartitus, lucrabimur omnes vigiliarum horas, quas tota nocte in oratione consumpsimus, impartientes naturae quod suum est, nec habentes necessitatem resumendi per diem quod nocti subtraximus.
6 Totum enim carni huic proculdubio reddet, quisquis ei non rationabiliter partem subtrahere, sed totum tentaverit denegare, et, ut verius dixerim, non superflua, sed necessaria voluerit amputare.
7 Propter quod maiore fenore necesse est vigilias compensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque irrationabili nimietate protractae.
8 Ideoque eas tripartitis distinguunt officiis, ut labor hac diversitate divisus delectatione quadam defectionem corporis relevet.
9 Nam cum stantes antiphonas tres concinuerunt, humi post haec vel sedilibus humillimis insidentes, tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus vicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residentibus ternas adiiciunt lectiones.
10 Itaque fit ut corporeum minuentes laborem, Vigilias suas maiore intentione mentis exerceant.
Cassianus HOME

bav559.40 bnf2129.44 bnf12292.212

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik