monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, VI. Quod nihil sit a senioribus immutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur solemnitas. <<<     >>> VIII. Vigiliae, quae a vespera illucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant, vel quo ordine celebrentur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT VII. Quod ei qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat: in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi veniabilis mora sit.

1 Is vero qui in Tertia, Sexta, vel Nona, priusquam psalmus coeptus finiatur, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire non audet, nec semetipsum admiscere psallentibus: sed congregationis missam, stans pro foribus, praestolatur, donec egredientibus cunctis, submissa in terram poenitentia, negligentiae suae vel tarditatis impetret veniam, sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare; sed ne in ea quidem, quae post tres horas erit secutura solemnitas, admittendum, nisi pro negligentia praesenti confestim vera humilitate subnixius satisfacere festinaverit.
2 In nocturnis vero conventiculis usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, ita dumtaxat, ut antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, semetipsum congregationi inserere atque admiscere festinet; eidem proculdubio increpationi ac poenitentiae, quam praediximus, subiiciendus, si ultra praestitutam dilationis horam vel modicum tardaverit.
Cassianus HOME

bav559.39 bnf2129.44 bnf12292.211

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik