monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, V Quod post matutinas orationes ad somnum reverti non oporteat. <<<     >>> VII. Quod ei qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat: in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi veniabilis mora sit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT VI. Quod nihil sit a senioribus immutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur solemnitas.

1 Illud quoque nosse debemus nihil a senioribus nostris qui hanc eamdem matutinam solemnitatem addi debere censuerunt, de antiqua psalmorum consuetudine immutatum: sed eodem ordine Missam, quo prius, in nocturnis conventibus perpetuo celebratam.
2 Etenim hymnos quos in hac regione ad matutinam excepere solemnitatem, in fine nocturnarum vigiliarum, quas post gallorum cantum ante auroram finire solent, similiter hodieque decantant, id est, centesimum quadragesimum octavum psalmum, cuius initium est, Laudate Dominum de coelis, et reliquos qui sequuntur; quinquagesimum vero psalmum, et sexagesimum secundum, et octogesimum nonum, huic novellae solemnitati novimus fuisse deputatos.
3 Denique per Italiam hodieque consummatis matutinalibus hymnis quinquagesimus psalmus in universis ecclesiis canitur, quod non aliunde quam exinde tractum esse non dubito.
Cassianus HOME

bav559.39 bnf2129.43 bnf12292.211

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik