monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, IV. Matutinam, quam nos primae horae solemnitatem appellamus, non antiqua traditione statutam, sed nostro tempore adinventam esse. <<<     >>> VI. Quod nihil sit a senioribus immutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur solemnitas.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT V Quod post matutinas orationes ad somnum reverti non oporteat.

1 Cuius solemnitatis ratio cur statuta sit, vel inventa in hac provincia, nonnulli ignorantes, expletis matutinis hymnis iterum revertuntur ad somnum, in illam causam nihilominus incidentes, ob quam compescendam haec a senioribus nostris solemnitas instituta est.
2 Illa namque hora eam consummare festinant, qua negligentioribus minusque sollicitis rursum dormiendi reddatur occasio.
3 Quod omnimodis fieri non oportet, sicut in libello superiori describentes Aegyptiorum synaxim plenius exposuimus, ne purificationem nostram confessione supplici et antelucanis orationibus acquisitam, vel emergens quaedam redundantia humorum naturalium polluat, vel illusio corrumpat inimici, vel certe intercedens etiam puri ac simplicis somni refectio interrumpat spiritus nostri fervorem, ac tepefactos somni torpore per totum diei spatium inertes deinceps ignavosque traducat.
4 Quod Aegyptii ne incurrant, equidem cum soleant certis temporibus etiam ante gallorum cantum consurgere, Missa canonica celebrata, usque ad lucem post haec vigilias extendunt; ut eos superveniens lux matutina in hoc fervore spiritus reperiat constitutos, ac per totum diei tempus ferventiores sollicitioresque custodiat, praeparatos eos suscipiens ad conflictum et contra diurnam diaboli colluctationem nocturnarum exercitio vigiliarum ac spiritali meditatione firmatos.
Cassianus HOME

bav559.38 bnf2129.42 bnf12292.210

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik