monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, III. Quod per omnem Orientem solemnitas Tertiae, Sextae, vel Nonae, trinis tantum psalmis et orationibus finiatur: et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata. <<<     >>> V Quod post matutinas orationes ad somnum reverti non oporteat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT IV. Matutinam, quam nos primae horae solemnitatem appellamus, non antiqua traditione statutam, sed nostro tempore adinventam esse.

1 Sciendum tamen hanc Matutinam, quae nunc observatur in occiduis vel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostro quoque monasterio primitus institutam, ubi Dominus noster Iesus Christus natus ex Virgine, humanae infantiae suscipere incrementa dignatus, nostram quoque adhuc in religione teneram et lactentem infantiam sua gratia confirmavit.
2 Usque ad illud enim tempus ac solemnitate matutina (quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis intervallum solet in Galliae monasteriis celebrari) cum quotidianis vigiliis pariter consummata, reliquas horas refectioni corporum deputatas a maioribus nostris invenimus.
3 Verum cum hac abutentes indulgentia negligentiores quique inducias somni longius protelarent: quippe quos vel extra cellas progredi, vel de suis stratis consurgere ante horam tertiam nulla conventus ullius necessitas invitaret, et cum operationis iactura, tempore quoque diei quo nonnullis oportebat officiis inhaerere, soporis nimietate torperent, in his praesertim diebus quibus a vespertinis horis excubias usque ad aurorae viciniam celebrantibus nascebatur onerosior lassitudo; quorumdam illic fratrum ferventium spiritu, quibus hoc negligentiae genus haud leviter displiceret, ad seniores querela delata, decretum est ab eis diutino tractatu et consultatione sollicita, ut usque ad solis ortum, quo iam sine offensione vel lectio parari, vel opus manuum posset assumi, fessis corporibus refectione concessa, invitati post haec religionis huius observantia cuncti pariter e suis stratis consurgerent: ac tribus psalmis et orationibus celebratis, secundum modum qui antiquitus in observatione Tertiae, vel Sextae, trinae confessionis exemplo statutus est, et somno deinceps finem, et initium operationi, aequali simul moderamine facerent.
4 Qui typus licet ex occasione videatur inventus, et recenti memoria pro causa, quam diximus, statutus appareat; tamen illum numerum, quem designat beatus David, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae (Psal. CXVIII).
5 Hac enim adiecta solemnitate, septies sine dubio spiritales hos conventus in die facientes, septies in ea laudes Domino dicere comprobamur.
6 Denique cum hic idem typus de Oriente procedens hucusque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam vetustissimas regulas Patrum violari patiuntur, minime videtur admissus.
Cassianus HOME

bav559.37 bnf2129.41 bnf12292.209

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik