monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totam diem, cum operis adiectione, et orationibus iugiter insistatur et psalmis. <<<     >>> IV. Matutinam, quam nos primae horae solemnitatem appellamus, non antiqua traditione statutam, sed nostro tempore adinventam esse.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT III. Quod per omnem Orientem solemnitas Tertiae, Sextae, vel Nonae, trinis tantum psalmis et orationibus finiatur: et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata.

1 Itaque in Palaestinae, vel Mesopotamiae monasteriis ac totius Orientis, supradictarum horarum solemnitates, trinis psalmis quotidie finiuntur; ut et orationum assiduitas statutis temporibus Deo offeratur, et necessaria operationis officia consummatis iusto moderamine spiritalibus obsequiis, nullatenus valeant impediri: his enim tribus temporibus etiam Danielem prophetam quotidie fenestris apertis in coenaculo preces Domino fudisse cognoscimus (Dan. VI).
2 Nec immerito haec specialius tempora religiosis sunt officiis deputata.
3 In his siquidem promissionum perfectio, et summa nostrae salutis est adimpleta: Hora namque tertia repromissus olim per prophetas Spiritus sanctus super apostolos in orationum officio constitutos descendisse primitus comprobatur.
4 Nam cum propter elocutionem linguarum, quae ab eis infusione Spiritus sancti profluebat, gens incredula Iudaeorum obstupescens pariter et irridens diceret eos musto repletos, stans Petrus in medio eorum ait: Viri Israelitae et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea: Non enim, sicut vos existimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia; sed hoc est quod dictum est per prophetam Ioel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo, super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae; et iuvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt.
5 Et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt (Act. II, Ioel. II).
6 Quae omnia hora tertia videmus impleta, sanctique Spiritus vaticinatum per prophetas adventum eodem tempore super apostolos commeasse (Coloss. II).
7 Hora autem sexta immaculata hostia, Dominus noster atque Salvator oblatus est Patri, crucemque pro totius mundi salute conscendens, humani generis peccata diluit: et exspolians principatus ac potestates traduxit palam, universosque nos obnoxios, atque constrictos insolubili chirographi debito liberavit, tollens id de medio, et crucis suae affigens tropaeo.
8 Eadem quoque hora Petro in excessu mentis vocatio gentium omnium per submissionem vasis Evangelici delati coelitus, et purificatio omnigenum animantium in eodem consistentium, delata ad eum voce divinitus revelatur, dicente ei: Surge, Petre, occide, et manduca (Act. X).
9 Quod vas quatuor initiis de coelo summissum, non aliud quam Evangelium designare manifeste cognoscitur.
10 Licet enim quadriformi evangelistarum narratione distinctum quatuor videatur habere principia: unum tamen Evangelii corpus est; eiusdem scilicet Christi nativitatem pariter ac deitatem, miracula quoque, passionemque complectens.
11 Pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum.
12 Linteum quippe mortificationis indicium est (Psalm. XV).
13 Quoniam igitur mors Dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae voluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur.
14 Mortuus enim secundum carnem, non est secundum spiritum mortuus: quia nec derelicta est anima eius in inferno, nec caro eius vidit corruptionem.
15 Et rursus: Nemo (inquit) tollet animam meam a me; sed ego pono eam a meipso.
16 Potestatem habeo ponere eam, et potestatem iterum habeo sumere eam (Ioan. X).
17 In hoc itaque Evangeliorum vase coelitus destinato, id est, a Spiritu sancto perscripto, omnes gentes quae quondam extra legis observantiam positae, habebantur immundae, per credulitatem fidei confluentes, ut ab idolorum cultu salubriter immolentur [Fort. avertantur], atque ad salutarem escam proficiant, Petro purificante, voce Dominica deferuntur.
18 Hora vero nona inferna penetrans, inextricabiles tartari tenebras coruscatione sui splendoris exstinxit, portasque eius aereas effringens, ac seras ferreas conterens, captivitatem sanctorum, quae clausa tenebris immitis tenebatur inferni, salubriter captam transvexit secum ad coelos; igneaque romphaea summota, antiquum incolam paradiso pia confessione restituit.
19 Eadem quoque hora Cornelius centurio in precibus solita devotione persistens, commemorationem orationum, et eleemosynarum suarum ante Dominum factam, angelo sibi colloquente cognoscit, palamque ei hora nona vocationis gentium sacramenta panduntur, quae Petro in excessu mentis hora sexta fuerant revelata (Act. X).
20 Alio quoque loco de eodem tempore in Actibus Apostolorum ita narratur: Petrus autem et Ioannes ascendebant in templum, ad horam orationis nonam (Act. III).
21 Quibus liquido comprobatur, non immerito a sanctis et apostolicis viris has horas religiosis obsequiis consecratas, a nobis quoque observari similiter oportere: qui nisi velut lege quadam solvere haec pietatis officia saltem statutis temporibus adigamur, totum diei spatium oblivione, aut desidia, vel occupationibus involuti, absque orationis interpellatione [Al. interpolatione] consumimus.
22 De vespertinis autem sacrificiis quid dicendum est, quae iugiter offerri etiam in veteri Testamento lege Mosaica sanciuntur? Holocausta enim matutina et sacrificia vespertina cunctis diebus in templo, licet figuralibus hostiis, etiam ex eo probare possumus indesinenter oblata (Num. XXVIII), quod a David canitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum (Psalm. CXL).
23 Quo in loco de illo quoque vero sacrificio vespertino sacratius intelligi potest, quod vel vespere a Domino Salvatore coenantibus apostolis traditur, cum initiaret Ecclesiae sacrosancta mysteria; vel quod ipse die postero sacrificium vespertinum, in fine scilicet saeculorum, elevatione manuum suarum pro salute totius mundi oblatus est Patri.
24 Quae extensio manuum eius in patibulo satis proprie elevatio nuncupatur.
25 Omnes enim nos in inferno iacentes, elevavit ad coelos, secundum promissionis eius sententiam, dicentis: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Ioan. XIV).
26 De matutina vero solemnitate etiam illud nos instruit, quod in ipsa quotidie decantari solet: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psalm. LXII).
27 Et: In matutinis meditabor in te (Ibid.).
28 Et: Praeveni in maturitate et clamavi (Psalm. CXVIII).
29 Et rursum: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua (Ibid.).
30 In his quoque horis etiam ille Evangelicus paterfamilias operarios conduxit in vineam suam (Matth. XX).
31 Ita enim et ille primo mane conduxisse describitur: quod tempus designat matutinam nostram solemnitatem: deinde tertia, inde sexta, post haec nona, ad extremum undecima, in qua lucernalis [Al. lucernaris] hora signatur.
Cassianus HOME

bav559.34 bnf2129.38 bnf12292.207

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totam diem, cum operis adiectione, et orationibus iugiter insistatur et psalmis. <<<     >>> IV. Matutinam, quam nos primae horae solemnitatem appellamus, non antiqua traditione statutam, sed nostro tempore adinventam esse.
monumenta.ch > Cassianus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik