monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, PRIMUM. <<<     >>> III. Quod per omnem Orientem solemnitas Tertiae, Sextae, vel Nonae, trinis tantum psalmis et orationibus finiatur: et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 3, CAPUT II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totam diem, cum operis adiectione, et orationibus iugiter insistatur et psalmis.

1 Apud illos (nempe Aegyptios) etenim haec officia, quae Domino solvere per distinctiones horarum et temporis intervalla cum admonitione compulsoris adigimur, per totum diei spatium iugiter cum operis adiectione spontanee celebrantur.
2 Ita namque ab eis incessanter operatio manuum privatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque, vel caeterarum Scripturarum meditatio numquam penitus omittatur.
3 Cui preces et orationes per singula momenta miscentes, in his officiis quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt.
4 Quamobrem exceptis vespertinis ac nocturnis congregationibus nulla apud eos per diem publica solemnitas, absque die sabbati vel dominica, celebratur, in quibus hora tertia sacrae communionis obtentu conveniunt.
5 Plus enim est id quod incessanter offertur, quam quod per temporis intervalla persolvitur; et gratius est voluntarium munus, quam functiones quae canonica compulsione redduntur: pro hoc quoque David gloriosius aliquid exsultante, cum dicit: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. 53): et, voluntaria oris mei beneplacita sint tibi, Domine (Psalm. 118).
Cassianus HOME

bav559.33 bnf2129.37 bnf12292.206

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik