monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, XVII. Quod is qui ad orationem exsuscitat, hora solita debeat eos commonere. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XVIII. Quod a vespera Sabbati usque ad vesperam diei Dominicae genua non flectantur.

1 Hoc quoque nosse debemus, a vespera sabbati, quae lucescit in diem dominicum, usque ad vesperam sequentem apud Aegyptios genua non curvari; sed nec totis quidem Quinquagesimae diebus, nec custodiri in eis ieiuniorum regulam: Quarum rerum ratio suo loco in Collationibus Seniorum, cum Dominus iusserit, exponetur. (Collat. 22.).
2 Nunc propositum est nobis causas tantummodo brevi narratione percurrere, ne statutum modum volumen excedens, aut fastidio legentem oneret, aut labore.
Cassianus HOME

bav559.32 bnf2129.35 bnf12292.205