monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, XVI. Quod nulli orare cum illo, qui fuerit ab oratione suspensus, liceat. <<<     >>> XVIII. Quod a vespera Sabbati usque ad vesperam diei Dominicae genua non flectantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XVII. Quod is qui ad orationem exsuscitat, hora solita debeat eos commonere.

1 Is autem, cui religiosi conventus commonitio, vel synaxeos cura committitur, non passim, ut libitum est, nec prout nocte fuerit expergefactus, aut opportunitas eum somni proprii seu insomnii coarctaverit, fratres etiam ad quotidianas vigilias exsuscitare praesumit.
2 Sed quamvis eum consuetudo diuturna, hora solita evigilare compellat, tamen sollicite, frequenterque stellarum cursu praestitutum congregationis tempus explorans, ad orationum eos invitat officium, ne in utroque inveniatur incautus, si vel oppressus somno statutam noctis transgrediatur horam; vel eamdem dormiturus, atque festinus ad somnum anticipet, et non tam officio spiritali, vel quieti omnium deservisse, quam requiei suae satisfecisse credatur.
Cassianus HOME

bav559.31 bnf2129.34 bnf12292.205

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik