monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, XV. Qua lege modestiae post orationum missam unusquisque ad suam cellulam redeat, et cui subdatur increpationi is qui aliter fecerit. <<<     >>> XVII. Quod is qui ad orationem exsuscitat, hora solita debeat eos commonere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XVI. Quod nulli orare cum illo, qui fuerit ab oratione suspensus, liceat.

1 Sane si quis pro admisso quolibet delicto fuerit ab oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam submissa in terram poenitentia, reconciliatio eius, et admissi venia coram fratribus cunctis, publice fuerit ab abbate concessa.
2 Ob hoc namque tali observantia semetipsos ab orationis eius consortio segregant, atque secernunt, quod credunt eum qui ab oratione suspenditur, secundum Apostoli sententiam tradi Satanae: et si quis orationi eius, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate permotus, communicare praesumpserit, complicem se damnationis eius efficiat, tradens scilicet semetipsum voluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputatus, in eo vel maxime gravius crimen incurrens, quod cum illo se vel confabulationis, vel orationis communione miscendo, maiorem illi generet insolentiae formitem, et cotumaciam delinquentis in peius enutriat.
3 Perniciosum namque solatium tribuens, cor eius magis ac magis faciet indurari, nec humiliari eum sinet ob quod fuerat segregatus; et per hoc, vel increpationem senioris non magni pendere, vel dissimulanter de satisfactione et venia cogitare.
Cassianus HOME

bav559.31 bnf2129.34 bnf12292.204

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik