monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat. <<<     >>> XV. Qua lege modestiae post orationum missam unusquisque ad suam cellulam redeat, et cui subdatur increpationi is qui aliter fecerit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XIV. Quemadmodum in cellulis suis opus manuum et orationes pariter exerceant.

1 Et idcirco eas cum adiectione operis exsequuntur, ne velut otiosis valeat somnus irrepere.
2 Sicut enim nullum ferme ab eis otii tempus excipitur, ita nec meditationi quidem spiritali finis imponitur.
3 Nam pariter exercentes corporis animaeque virtutes, exterioris hominis stipendia cum emolumentis interioris exaequant, lubricis motibus cordis et fluctuationi cogitationum instabili, operum pondera, velut quamdam tenacem, atque immobilem anchoram praefigentes, cui volubilitas ac pervagatio cordis innexa intra cellae claustra, velut in portu fidissimo valeat contineri; atque ita spiritali meditationi tantum, et custodiae cogitationum intenta, non modo ad consensum pravae cuiusque suggestionis pervigilem mentem corruere non sinat, verum etiam ab omni superflua, otiosaque cogitatione custodiat; ita ut quid ex quo pendeat, haud facile possit a quoquam discerni, id est, utrum propter meditationem spiritalem incessabile manuum opus exerceant, an propter operis iugitatem tam praeclarum spiritus profectum, scientiaeque lumen acquirant.
Cassianus HOME

bav559.29 bnf2129.32 bnf12292.203

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik