monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, XII. Cur uno psallente, caeteri in synaxi sedeant, vel quali post hoc studio per cellulas suas usque ad lucem vigilias extendant. <<<     >>> XIV. Quemadmodum in cellulis suis opus manuum et orationes pariter exerceant.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat.

1 Quem laborem, praeter illam rationem, qua tota industria annitentes sacrificium Deo de fructu manuum suarum offerre se credunt, duabus ex causis cum omni observatione custodiunt.
2 Quod nos quoque si perfectioni studemus, eadem diligentia convenit observare.
3 Prima ne forte purificationem nostram nocturnis psalmis et orationibus acquisitam, invidus inimicus livens puritati nostrae, cui maxime insidiatur semper, et indesinenter infestus est, quadam somni illusione contaminet.
4 Qui post illam satisfactionem, quam pro negligentiis seu ignorationibus nostris obtulimus, et confessionis nostrae veniam profusis gemitibus imploratam, sollicitus nos, si tempus quietis invenerit, maculare festinat, tunc praecipue fiduciam nostram deiicere atque enervare contendens, cum ferventius nos ad Deum tendere orationum nostrarum puritate perviderit: ita ut nonnumquam quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, sub illius horae brevissimo tempore dehonestare conetur (Vide Collat. 22, quae est de nocturnis illusionibus).
5 Secunda vero, quod tametsi nulla talis verenda diaboli emergat illusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho mox evigilaturo parturiat, segnemque torporem inferens menti, per totum diei spatium vigorem eius obtundat, illamque hebetet perspicaciam sensus, et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem adversus omnes insidias inimici cautiores robustioresque servare.
6 Quamobrem canonicis vigiliis privatae ab eis subiunguntur excubiae, ac maiore illis observatione succedunt, ut et illa purificatio quae psalmis et orationibus est acquisita, non pereat; et intentior sollicitudo diligentius nos per diem custoditura, praeparetur meditatione nocturna.
Cassianus HOME

bav559.28 bnf2129.31 bnf12292.202

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik