monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, XI. Qua disciplina apud Aegyptios psalmi dicantur. <<<     >>> XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XII. Cur uno psallente, caeteri in synaxi sedeant, vel quali post hoc studio per cellulas suas usque ad lucem vigilias extendant.

1 Hunc sane canonicum, quem praediximus, duodenarium psalmorum numerum tali corporis quiete relevant, ut has easdem congregationum solemnitates ex more celebrantes, absque eo, qui dicturus in medium psalmos surrexerit, cuncti sedilibus humillimis insidentes, ad vocem psallentis omni cordis intentione dependeant.
2 Ita namque ieiuniis et operatione totius diei, noctisque lassescunt, ut nisi huiuscemodi refectione adiuventur, ne hunc quidem numerum stantes implere praevaleant.
3 Nullum etenim tempus ab operis exercitatione vacuum transire concedunt; quia non solum ea quae diei splendor admittit, omni instantia manibus exercere contendunt: sed etiam illa operationum genera sollicita mente perquirunt, quae ne ipsius quidem noctis densissimae tenebrae valeant impedire, credentes se tanto sublimiorem spiritualium contemplationum puritatem mentis intuitu quaesituros, quanto diutius fuerint erga operis studium ac laboris intenti.
4 Et idcirco mediocrem canonicarum orationum numerum iudicant divinitus moderatum; ut ardentioribus fide, spatium quo se virtutis eorum infatigabilis cursus extenderet, servaretur, et nihilominus fessis aegrisque corporibus minime gigneretur de nimietate fastidium.
5 Ideoque cum fuerint orationum canonicarum functiones ex more finitae, unusquisque ad suam recurrens cellulam (quam aut solus, aut cum alio tantum inhabitare permittitur, quem scilicet societas operationis, vel discipulatus, et disciplinae imbutio copulavit, vel certe quem similitudo virtutum comparem fecit) idem rursus orationum officium velut peculiare sacrificium studiosius celebrant, nec ulterius quisquam eorum in requiem somni resolvitur; donec superveniente diei splendore, nocturno operi, ac meditationi operatio diurna succedat.
Cassianus HOME

bav559.27 bnf2129.30 bnf12292.202

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik