monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, X. Quanto silentio et brevitate orationes apud Aegyptios colligantur. <<<     >>> XII. Cur uno psallente, caeteri in synaxi sedeant, vel quali post hoc studio per cellulas suas usque ad lucem vigilias extendant.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT XI. Qua disciplina apud Aegyptios psalmi dicantur.

1 Et idcirco ne psalmos quidem ipsos, quos in congregatione decantant, continuata student pronuntiatione concludere: sed eos pro numero versuum duabus vel tribus intercisionibus cum orationum interiectione divisos distinctim, particulatimque consummant.
2 Non enim multitudine versuum, sed mentis intelligentia delectantur; illud tota virtute sectantes: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV).
3 Ideoque utilius habent decem versus cum rationabili assignatione cantari, quam totum psalmum cum confusione mentis effundi.
4 Quae nonnumquam pronuntiantis festinatione generatur, dum residuorum psalmorum qui decantandi sunt, modum numerumque considerans, non distinctionem sensuum audientibus studet pandere, sed ad finem synaxeos properat pervenire.
5 Denique si quispiam iuniorum, vel pro fervore spiritus, vel pro eo quod necdum institutus est, coeperit modum decantationis excedere, psallentis progressio senioris interdicitur [Forte interciditur] plausu, quem dans manu sua in sedili quo sedet, cunctos facit ad orationem consurgere, illud omnibus modis providens, ne quod sedentibus taedium generetur prolixitate psalmorum, qua [Forte quo vel ne] is qui decantat, non modo per seipsum intelligentiae fructum amittat, sed etiam per illos incidat detrimentum, quos fastidium synaxeos nimietate sua fecit incurrere.
6 Illud quoque apud eos omni observantia custoditur, ut in responsione Alleluia nullus dicatur psalmus, nisi is, qui in titulo suo Alleluia inscriptione praenotatur.
7 Praedictum vero duodenarium psalmorum numerum ita dividunt, ut si duo fuerint fratres, senos psallant; si tres, quaternos; si quatuor, ternos.
8 Quo numero numquam minus in congregatione decantant; ac proinde quantalibet multitudo convenerit, numquam amplius psallunt in synaxi, quam quatuor fratres.
Cassianus HOME

bav559.27 bnf2129.29 bnf12292.201

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik