monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, IX. De qualitate orationum. <<<     >>> XI. Qua disciplina apud Aegyptios psalmi dicantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT X. Quanto silentio et brevitate orationes apud Aegyptios colligantur.

1 Cum igitur praedictas solemnitates, quas illi synaxes vocant, celebraturi conveniunt, tantum a cunctis silentium praebetur, ut cum in unum tam innumerosa fratrum multitudo conveniat, praeter illum qui consurgens psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur: ac praecipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non exscreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla vox, absque sacerdotis precem concludentis, auditur, nisi forte haec quae per excessum mentis claustra oris effugerit, quaeque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus fervore succenso, dum ea quae ignita mens in semetipsa non praevalet continere, per ineffabilem quemdam gemitum ex intimis pectoris sui conclavibus evaporare conatur.
2 Illum vero qui constitutus in tempore mentis cum clamore supplicat, aut aliquid horum quae praediximus, e faucibus suis emittit, aut praecipue oscitationibus praevenitur, dupliciter peccare pronuntiant: primo quod orationis suae reus sit, quod eam videlicet negligenter offerat Deo; secundo quod indisciplinato strepitu, alterius quoque, qui forsitan intentius orare potuit, intercipit sensum.
3 Ideoque praecipiunt eam celeri fine concludi, ne forte immorantibus nobis in ea, redundantia quaedam sputi seu phlegmatis interrumpat nostrae orationis excessum.
4 Et idcirco dum adhuc fervet, velut e faucibus inimici velociter rapienda est.
5 Qui proculdubio cum sit nobis semper infestus, tum maxime adsistit infestior, cum contra se offerre nos preces Domino velle perviderit, cogitationibus, seu diversis humoribus excitatis, abducere mentem nostram a supplicationis intentione festinans, et per hoc eam tepefacere a coepto fervore contendens.
6 Quamobrem utilius censent breves quidem orationes, sed creberrimas fieri: illud quidem ut frequentius Dominum deprecantes iugiter eidem cohaerere possimus; hoc vero, ut insidiantis diaboli iacula, quae infligere nobis tunc praecipue, cum oramus, insistit, succincta brevitate vitemus.
Cassianus HOME

bav559.25 bnf2129.28 bnf12292.200

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik