monumenta.ch > Cassianus > 13 > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, VIII. De subsequente oratione post psalmum. <<<     >>> X. Quanto silentio et brevitate orationes apud Aegyptios colligantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT IX. De qualitate orationum.

1 Et quia nos ad orationum canonicarum modum consequenter institutorum ordo provexit, quarum pleniorem tractatum licet in collationes seniorum reservemus, ibidem plenius digesturi, cum de earum qualitate seu iugitate verbis eorum disserere coeperimus: necessarium tamen reor pro opportunitate loci ac narrationis ipsius, quoniam ita obtulit sese occasio, etiam in praesenti pauca perstringere, ut formantes interim exterioris hominis motus, et velut quaedam nunc orationis fundamenta iacientes, minore post haec labore cum coeperimus de statu interioris hominis disputare, orationum quoque eius fastigia construamus.
2 Illud ante omnia providentes, ut si nos ab illa narratione quam cupimus opportune Deo volente digerere, praeveniens vitae nostrae finis excluserit, vel initia vobis rei praesertim tam necessariae hoc opere relinquamus, quibus pro ardore desiderii totum tardum est: ut dum nobis huius commorationis tribuuntur induciae, saltem quasdam tantisper orationum vobis lineas praesignemus, quibus hi vel maxime, qui in coenobiis commorantur, valeant aliquatenus informari.
3 Simul etiam prospicientes his qui forsitan huic tantummodo occursuri libro, ad illum pervenire non poterunt, ut instructione huius erga orationis qualitatem vel ex parte reperiantur imbuti, et quemadmodum sunt de habitu et amictu exterioris hominis instituti, ita etiam qualiter eum ad offerenda spiritalia sacrificia debeant exhibere non nesciant.
4 Siquidem hi libelli quos in praesenti cudere Domino adiuvante disponimus, ad exterioris hominis observantiam et institutionem coenobiorum competentius aptabuntur; illi vero ad disciplinam interioris ac perfectionem cordis, et anachoretarum vitam atque doctrinam potius pertinebunt.
Cassianus HOME

bav559.25 bnf2129.27 bnf12292.199

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik