monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31 > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, VI. De consuetudine duodecim Orationum. <<<     >>> VIII. De subsequente oratione post psalmum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT VII. De disciplina orandi.

1 Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt, atque consummant, ut finito psalmo, non statim ad incurvationem genuum corruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo, in orationem procumbere festinamus ad celeritatem missae quantocius properantes.
2 Cuius dum volumus excedere modum qui antiquitus a maioribus statutus est, supputantes residuorum psalmorum numerum, ad finem tendere perurgemus, de refectione potius lassi corporis cogitantes, quam orationis utilitatem et commoda requirentes.
3 Apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant, et stantes in supplicatione maiorem temporis partem expendunt.
4 Itaque post haec puncto brevissimo procidentes humi, velut adorantes tantum divinam clementiam, summa velocitate consurgunt, ac rursus erecti expansis manibus eodem modo quo prius stantes oraverant, suis precibus intentius immorantur.
5 Humi namque diutius procumbentem, non solum cogitationibus aiunt, verum etiam somno gravius impugnari.
6 Quod etiam nos verum esse utinam non experimentis, et quotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eamdem incurvationem membrorum, non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari.
7 Cum autem is qui orationem collecturus est, e terra surrexit, omnes pariter eriguntur; ita ut nullus, nec antequam inclinetur ille, genu flectere, nec cum e terra surrexerit, remorari praesumat, ne non tam secutus fuisse illius conclusionem qui precem colligit, quam suam celebrasse credatur.
Cassianus HOME

bav559.23 bnf2129.26 bnf12292.198

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik