monumenta.ch > Hieronymus > csg75.472 > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, V. De duodenario psalmorum numero Angeli traditione suscepto. <<<     >>> VII. De disciplina orandi.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT VI. De consuetudine duodecim Orationum.

1 Ex hinc venerabilis patrum senatus intelligens angeli magisterio congregationibus fratrum generalem canonem non sine dispensatione Domini constitutum, decrevit hunc numerum tam in vespertinis, quam in nocturnis conventiculis custodiri, quibus lectiones geminas adiungentes, id est, unam veteris, et aliam novi Testamenti, tamquam a se eas traditas et velut extraordinarias, volentibus tantum, ac divinarum Scripturarum memoriam possidere assidua meditatione studentibus addiderunt.
2 In die vero sabbati vel Dominico utrasque de novo recitant Testamento, id est, unam de Apostolo, vel Actibus apostolorum, et aliam de Evangeliis.
3 Quod etiam totis Quinquagesimae diebus faciunt hi quibus lectio curae est, seu memoria Scripturarum.
Cassianus HOME

bav559.23 bnf2129.26 bnf12292.198