monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, IV. Quod per universam Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus observetur <<<     >>> VI. De consuetudine duodecim Orationum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT V. De duodenario psalmorum numero Angeli traditione suscepto.

1 Nam cum in primordiis fidei pauci quidem, sed probatissimi, monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatae memoriae evangelista Marco, qui primus Alexandrinae urbi pontifex praefuit, normam suscepere vivendi, non solum illa magnifica retinebant, quae primitus Ecclesiam vel credentium turbas in Actibus Apostolorum (Cap. IV) legimus celebrasse ( Multitudinis scilicet credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum: dividebatur autem singulis prout cuique opus erat ); verum etiam his multo sublimiora cumulaverant.
2 Etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca, agebant vitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut etiam his qui erant religionis externae, stupori esset tam ardua conversationis eorum professio.
3 Eo enim fervore Scripturarum divinarum lectionibus, orationique et operi manuum diebus ac noctibus incubabant, ut nec escarum quidem appetitus vel memoria, nisi alio tertiove die corporis interpellaret inediam, cibumque ac potum non tam desideratum quam necessarium sumerent, et ne hunc quidem ante solis occasum, ut tempus lucis cum spiritualium meditationum studiis, curam vero corporis cum nocte sociarent, aliaque his multo sublimiora perficerent.
4 De quibus etiam is qui minus indigenarum relatione cognovit, ecclesiastica historia poterit edoceri.
5 Ea igitur tempestate cum Ecclesiae illius primitivae perfectio penes successores suos adhuc recenti memoria inviolata duraret, fervensque paucorum fides necdum in multitudinem dispersa tepuisset; venerabiles patres pervigili cura posteris consulentes, quinam modus quotidiano cultui per universum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi conveniunt, ut haereditatem pietatis ac pacis etiam successoribus suis absolutam ab omni dissensionis lite transmitterent: verentes scilicet ne qua in quotidianis solemnitatibus inter viros eiusdem culturae consortes dissonantia, vel varietas exorta, quandoque in posterum erroris, vel aemulationis, seu schismatis noxium germen emitteret.
6 Cumque pro suo unusquisque fervore infirmitatis immemor alienae id statui debere censeret, quod contemplatione fidei ac roboris sui facillimum iudicabat, parum discutiens quid generaliter plenitudini fratrum possibile esset, in qua necesse est infirmorum quoque partem maximam reperiri, diversoque modo enormem psalmorum numerum instituere pro animi sui virtute certarent, et alii quinquagenos, alii sexagenos psalmos, nonnulli vero ne hoc quidem numero contenti excedi eum debere censerent, essetque inter eos pro religionis regula piae contentionis sancta diversitas, ita ut tempus solemnitatis vespertinae sacratissimae succederet quaestioni, quotidianos orationum ritus volentibus celebrare, unus in medium psalmos Domino cantaturus exsurgit.
7 Cumque sedentibus cunctis (ut est moris nunc usque in Aegypti partibus) et in psallentis verba omni cordis intentione defixis, undecim psalmos orationum interiectione distinctos contiguis versibus parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub Alleluia responsione consummans, ab universorum oculis repente subtractus, quaestioni pariter, et caeremoniis finem imposuit.
Cassianus HOME

bav559.21 bnf2129.24 bnf12292.197

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik