monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia, et de electione eorum qui fratribus praeponuntur. <<<     >>> V. De duodenario psalmorum numero Angeli traditione suscepto.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT IV. Quod per universam Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus observetur

1 Igitur per universam, ut diximus, Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in vespertinis, quam in nocturnis solemnitatibus custoditur, ita dumtaxat ut post hunc duae lectiones, veteris scilicet ac novi Testamenti, singulae subsequantur.
2 Qui modus antiquitus constitutus, idcirco per tot saecula penes cuncta illarum provinciarum monasteria intemeratus nunc usque perdurat: quia non humana adinventione statutus a senioribus affirmatur, sed coelitus angeli magisterio patribus fuisse delatus.
Cassianus HOME

bav559.21 bnf2129.23 bnf12292.196

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik