monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, II. De diversitate numeri, qui ad decantandos psalmos per universas provincias sit statutus. <<<     >>> IV. Quod per universam Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus observetur

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia, et de electione eorum qui fratribus praeponuntur.

1 Itaque per universam Aegyptum et Thebaidem, ubi monasteria non pro uniuscuiusque renuntiantis instituuntur arbitrio, sed per successiones ac traditiones maiorum, usque in hodiernum diem vel permanent vel mansura fundantur, legitimum orationum modum in vespertinis conventibus seu nocturnis vigiliis vidimus retentari.
2 Non enim quisquam conventiculo fratrum, sed ne sibi quidem ipsi praeesse conceditur, priusquam non solum universis facultatibus suis reddatur externus, sed ne sui quidem ipsius se esse dominum, vel potestatem habere cognoscat.
3 Ita namque renuntiantem huic mundo quibuslibet facultatibus ac divitiis praeditum necesse est coenobii commorationem expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit, aut intulit monasterio, blandiatur: sic obedire cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam Domini (Matth. XVIII) ad infantiam pristinam noverit, nihil sibi consideratione aevi vel annorum numerositate praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat perdidisse; sed pro rudimentorum merito et tyrocinii novitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam iunioribus non moretur.
4 Operis quoque et sudoris assuetudinem ita subire compellitur, ut propriis manibus, iuxta Apostoli praeceptum, quotidianum victum, vel suis usibus, vel advenientium necessitatibus praeparans, et fastus vitae praeteritae possit, et delicias oblivisci, et humilitatem cordis, contritione laboris acquirere.
5 Ideoque nullus congregationi fratrum praefuturus eligitur, priusquam idem qui praeficiendus est, quid obtemperaturis oporteat imperari, obediendo didicerit, et quid iunioribus tradere debeat, institutis seniorum fuerit assecutus.
6 Bene enim regere vel regi, sapientis esse pronuntiant, summumque donum et gratiam sancti Spiritus esse definiunt.
7 Nam neque salutaria praecepta quempiam posse obtemperantibus praestituere, nisi eum qui prius universis virtutum disciplinis fuerit instructus, nec obedire quemquam seniori posse, nisi eum qui consummatus timore Dei et humilitatis fuerit virtute perfectus.
8 Ideoque diversitates typorum ac regularum per caeteras provincias cernimus usurpatas, quod plerumque seniorum institutionis expertes monasteriis praeesse audemus, et abbates nos antequam discipulos professi, quod libitum fuerit, statuimus; promptiores nostrorum inventorum exigere custodiam, quam examinatam maiorum servare doctrinam.
9 Sed dum orationum modum qui potissimum debeat custodiri, volumus explicare, institutis patrum avidius provocati, narrationem quam suis reservabamus locis, propero excessu praevenimus.
10 Nunc itaque ad propositum revertamur.
Cassianus HOME

bav559.20 bnf2129.22 bnf12292.195

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik