monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, PRIMUM. <<<     >>> III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia, et de electione eorum qui fratribus praeponuntur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT II. De diversitate numeri, qui ad decantandos psalmos per universas provincias sit statutus.

1 Multos namque comperimus per alias regiones pro captu mentis suae, habentes quidem, ut ait Apostolus (Rom. X), zelum Dei, sed non secundum scientiam, super hac re diversos typos ac regulas sibimet constituisse.
2 Quidam enim vicenos, seu tricenos psalmos, et hos ipsos antiphonarum protelatos melodiis et adiunctione quarumdam modulationum debere dici singulis noctibus censuerunt; alii hunc modum etiam excedere tentaverunt; nonnulli decem et octo; atque in hunc modum diversis in locis diversum canonem agnovimus institutum, totque propemodum typos ac regulas vidimus usurpatas, quot etiam monasteria cellasque conspeximus (Vide infra ad cap. 8 huius lib.).
3 Sunt quibus in ipsis quoque diurnis orationum officiis, id est, Tertia, Sexta, Nonaque id visum est, ut secundum horarum modum in quibus haec Domino redduntur obsequia, psalmorum etiam et orationum putarent numerum coaequandum: nonnullis placuit senarium numerum singulis diei conventibus deputari.
4 Quapropter necessarium reor antiquissimam patrum proferre in medium constitutionem, quae nunc usque per totam Aegyptum a Dei famulis custoditur, quo novelli monasterii in Christo rudis infantia antiquissimorum potius patrum vetustissimis institutionibus imbuatur.
Cassianus HOME

bav559.19 bnf2129.21 bnf12292.195

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik