monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, II. De diversitate numeri, qui ad decantandos psalmos per universas provincias sit statutus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 2, CAPUT PRIMUM.

1 Duplici igitur hoc, quod diximus, cingulo Christi miles accinctus, interim qui modus canonicarum orationum psalmorumque sit in partibus Orientis a sanctis patribus antiquitus statutus, agnoscat.
2 De qualitate vero earum, vel quemadmodum orare secundum Apostoli sententiam (I Thess. V), sine intermissione possimus, suis in locis cum seniorum Collationes coeperimus exponere, quantum Dominus dederit, proferemus (Coll. 9 cap. 3, 6 seq., et Coll. 10 cap. 7).
Cassianus HOME

bav559.19 bnf2129.19 bnf12292.193

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik