monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, IX. De baculo. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT X. De calceamentis eorum.

1 Calceamenta vero velut interdicta evangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis, vel matutinus hiemis rigor, seu meridiani aestus fervor exegerit, tantummodo caligis suos muniunt pedes: hoc interpretantes usu earum vel Dominica permissione signari, ut si in hoc mundo constituti cura et sollicitudine carnis huius omnimodis exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praevalemus absolvi; saltem occupatione levi et implicatione tenui necessitatem corporis explicemus, neve animae nostrae pedes, qui expediti ad spiritualem cursum, et praedicandam Evangelii pacem semper esse debent parati (quibus post odorem unguentorum Christi currimus (Cant. I), et de quibus David: Cucurri, inquit, in siti (Psalm. LXI).
2 Et Ieremias: Ego autem non laboravi te sequens (Ierem. XVII), morticinis huius saeculi curis patiamur involvi, de his scilicet cogitantes, quae non ad supplendam necessitatem naturae, sed ad superfluam noxiamque pertinent voluptatem.
3 Quod ita implebimus, si secundum Apostolum carnis curam non fecerimus in desideriis (Rom. XIII).
4 Quibus tamen caligis quamquam licito utantur, utpote Domini mandato concessis, nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda, seu percipienda sacrosancta mysteria, illud aestimantes etiam secundum litteram custodiri debere, quod dicitur ad Moysen, vel ad Iesum filium Nave: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, Iosue V).
Cassianus HOME

bav559.16 bnf2129.18 bnf12292.192

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik