monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, VII. De mafortibus eorum. <<<     >>> IX. De baculo.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT VIII. De melote, et pelle caprina.

1 Ultimus est habitus eorum pellis caprina, quae melotes, vel pera appellatur, et baculus, quae gestant ad imitationem eorum qui professionis huius praefiguravere lineas in veteri Testamento (Vide supra cap. 2).
2 De quibus Apostolus: Circumierunt (inquit) in melotis et in pellibus caprinis egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae (Hebr. XI.) Qui tamen habitus pellis caprinae significat mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa virtutum gravitate consistere, nec quidquam petulcum vel calidum iuventutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere.
Cassianus HOME

bav559.15 bnf2129.17 bnf12292.191

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik