monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, V. De colobiis Aegyptiorum. <<<     >>> VII. De mafortibus eorum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT VI. De rebrachiatoriis.

1 Gestant etiam resticulas duplices, laneo plexas subtegmine, quas Graeci ἀναβολὰς, nos vero succinctoria, seu redimicula, vel proprie rebrachiatoria possumus appellare.
2 Quae descendentia per summa cervicis et e lateribus colli divisa, utrarumque alarum sinus ambiunt, atque hinc inde succingunt, ut constringentia latitudinem vestimenti ad corpus contrahant atque coniungant, et ita constrictis brachiis impigri ad omne opus expeditique reddantur, illud Apostoli praeceptum studentes omni virtute complere.
3 Quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae, neque gratis panem ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus (Actor. XX).
4 Et, Si quis non vult operari, nec manduce (II Thessal. III).
Cassianus HOME

bav559.15 bnf2129.17 bnf12292.191