monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, IV. De cucullis Aegyptiorum. <<<     >>> VI. De rebrachiatoriis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT V. De colobiis Aegyptiorum.

1 Colobiis quoque lineis induti, quae vix ad cubitorum ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera mundi huius suggerat abscissio manicarum, et ab omni conversatione terrena mortificatos eos velaminis linei doceat indumentum, audiantque per hoc Apostolum quotidie dicentem sibi: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram (Coloss. III).
2 Illud quoque ipso habitu protestante, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III).
3 Et iterum: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.
4 Mihi quidem mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. II).
Cassianus HOME

bav559.14 bnf2129.16 bnf12292.191

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik