monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, III. De veste monachi. <<<     >>> V. De colobiis Aegyptiorum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT IV. De cucullis Aegyptiorum.

1 Sunt praeterea quaedam in ipso Aegyptiorum habitu non tantum ad curam corporis, quantum ad morum formulam congruentia, quo simplicitatis et innocentiae observantia, etiam in ipsa vestitus qualitate teneatur.
2 Cucullis namque perparvis usque ad cervicis humerorumque demissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem parvulorum iugiter custodire etiam imitatione ipsius velaminis commoveantur.
3 Qui reversi ad infantiam Christi cunctis horis cum affectu ac virtute decantant: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
4 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua (Psalm. CXXX).
Cassianus HOME

bav559.14 bnf2129.16 bnf12292.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik