monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, II. De cingulo Monachi. <<<     >>> IV. De cucullis Aegyptiorum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT III. De veste monachi.

1 Vestis quoque sit monachi quae corpus contegat tantum, et repellat nuditatis verecundiam, et frigoris retundat iniuriam: non quae seminaria vanitatis aut elationis enutriat, ita eodem apostolo praedicante: Habentes autem alimenta et operimenta, his contenti simus (I Tim. VI).
2 Operimenta, inquiens, non vestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie continetur, id est, quae corpus operiant tantum, non quae amictus gloria blandiantur: ita vilia, ut nulla coloris vel habitus novitate inter caeteros huius propositi viros habeantur insignia: ita studiosis accurationibus aliena, ut nullis rursum sint affectatis per incuriam sordibus decolorata.
3 Postremo sic ab huius mundi separentur ornatu, ut cultui servorum Dei in omnibus communia perseverent.
4 Quidquid enim inter famulos Dei praesumitur ab uno vel paucis, nec catholice per omne corpus fraternitatis tenetur, aut superfluum, aut elatum est, et ob id noxium iudicandum est, magisque speciem vanitatis quam virtutis ostentans.
5 Et idcirco haec quae nec a veteribus sanctis qui huius professionis fundamenta iecerunt, neque a Patribus nostri temporis, qui eorum per successiones instituta nunc usque custodiunt, tradita videmus exempla, ut superflua et inutilia nos quoque resecare conveniet.
6 Quamobrem cilicinam vestem velut circumspectam a cunctis atque notabilem, et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere vanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper impigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refutarunt.
7 Quod si quosdam hoc amictu circumdatos audivimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis monasteriorum est regula sancienda, vel antiqua sanctorum Patrum sunt perturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum virtutum privilegio, ne in his quidem quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur.
8 Generali namque omnium constitutioni, paucorum non debet praeponi nec praeiudicare sententia.
9 Illis enim debemus institutis ac regulis indubitatam fidem, et indiscussam obedientiam per omnia commodare, non quas paucorum voluntas intulit, sed quas vetustas tantorum temporum, et numerositas sanctorum Patrum concordi definitione in posterum propagavit.
10 Nec hoc sane praeiudicare nobis debet ad quotidianae conversationis exemplum, quod vel loram sacrilegus rex Israel catervis hostium circumseptus, scissa veste, cilicium habuisse perhibetur intrinsecus (IV Reg. VI), vel quod Ninivitae ad mitigandam Dei sententiam quae in eos lata fuerat per prophetam, cilicii asperitate velati sunt (Ionae III), cum et ille ita intrinsecus latenter indutus eo fuisse monstretur, ut nisi scisso desuper indumento a nemine prorsus potuisset intelligi, et isti eo tempore operimentum cilicii ostentarent, quo cunctis super imminente urbis eversione lugentibus, eodemque amictu circumdatis, nullus posset a quoquam ostentatione [Al. ostentationis] notari.
11 Quia nisi insolens sit diversitas, non offendit inaequalitas.
Cassianus HOME

bav559.12 bnf2129.15 bnf12292.189

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik