monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, PRIMUM. De habitu monachi. <<<     >>> III. De veste monachi.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, CAPUT II. De cingulo Monachi.

1 Itaque monachum ut militem Christi in procinctu semper belli positum, accinctis lumbis iugiter oportet incedere (Lucae XII).
2 Hoc enim habitu etiam illos ambulasse, qui in veteri Testamento professionis huius fundavere primordia, Eliam scilicet et Elisaeum, divinarum Scripturarum auctoritate monstratur: ac deinceps principes auctoresque Testamenti novi, Ioannem videlicet, Petrum et Paulum, caeterosque eiusdem ordinis viros taliter incessisse cognoscimus.
3 Quorum prior, qui in veteri Testamento virginitatis iam flores et castimoniae continentiaeque praefigurabat exempla, cum fuisset a Domino missus ad increpandos nuntios Ochoziae sacrilegi regis Israel, eo quod aegritudine praepeditus super statu salutis suae Beelzebub Deum Accaron consulere destinasset, et idcirco eis occurrens idem propheta descensum de lecto eius in quo conciderat, denegasset, decumbenti regi exposita vestitus qualitate compertus est (IV Reg. I).
4 Reversos enim ad se nuntios, ac referentes sibi prophetae sententiam, sciscitatus est cuius esset figurae et habitus vir, qui occurrisset eis, et locutus fuisset huiuscemodi verba: Vir, inquiunt, pilosus et zona pellicea accinctus renibus; ex quo habitu confestim rex contemplatus hominem Dei, ait: Elias Thesbites est: zonae videlicet indicio, et hirti incultique corporis specie virum Dei indubitanter agnoscens: eo quod istud ei inter tot Israelitici populi millia commoranti, cultus proprii velut quoddam impressum speciale signum perpetuo cohaereret.
5 De Ioanne quoque, qui veteris novique Testamenti velut quidam sacratissimus limes, finis initiumque processit, ita Evangelista narrante (Matth. III) cognoscimus: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos.
6 Petro etiam in custodiam carceris ab Herode detruso, et ad necem die postero producendo, angelo assistente, praecipitur: Praecingere et calcea te calligas tuas (Actor. XII).
7 Quod ut faceret nequaquam monuisset eum Angelus Dei, nisi vidisset eum ob refectionem nocturnae quietis paulisper defecta membra solita cinguli obstrictione laxasse.
8 Paulum quoque ascendentem Hierosolymam, et protinus a Iudaeis in vincula mittendum Agabus propheta reperiens Caesareae, sublato eius cingulo, manus suas ligans ac pedes, ut gestu corporis sui passionis eius praefiguraret iniurias, ait: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cuius est zona haec, sic alligabunt Iudaei in Ierusalem et tradent in manus gentium (Actor. XXI).
9 Quod utique a propheta proferri minime potuisset, et dici, virum cuius est zona haec, nisi Paulus eam lumbis suis indesinenter solitus fuisset aptare.
Cassianus HOME

bav559.11 bnf2129.13 bnf12292.188

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik