monumenta.ch > Cassianus > AD CASTOREM PONTIFICEM.
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, PRIMUM. De habitu monachi.

Cassianus, De coenobiorum institutis, Praefatio, Praefatio, AD CASTOREM PONTIFICEM.

1 Veteris Instrumenti narrat historia sapientissimum Salomonem post acceptam divinitus sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam maris innumerabilem (III Reg. IV): ita ut Domini testimonio nullus ei similis retroactis temporibus exstitisse, neque post eum surrecturus esse dicatur, illud magnificum Domino templum exstruere cupientem, alienigenae regis Tyri auxilium poposcisse.
2 Qui misso ad se Hyram filio mulieris viduae, quidquid divina sapientia suggerente praeclarum in templo Domini, vel in sacris vasis moliebatur, ministerio eius ac dispositione perfecit (III Reg. VII).
3 Si ergo ille universis regnis terrae sublimior principatus, et Israelitici generis nobilior excellentiorque progenies (III Reg. VII), illaque sapientia divinitus inspirata, quae cunctorum Orientalium et Aegyptiorum disciplinas et instituta superabat, nequaquam pauperis atque alienigenae viri consilium dedignatur; recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, verum ac rationabile Deo templum, non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum virorum congregatione, nec temporale et corruptibile, sed aeternum atque inexpugnabile aedificare disponens, vasa etiam pretiosissima Domino cupiens consecrare, non multo auri metallo, argentive conflata, quae post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputet voluptati (Daniel. V), sed animabus sanctis quae innocentiae, iustitiae et castitatis integritate fulgentes, regem Christum in semetipsis circumferant commorantem, egenum me, omnique ex parte pauperrimum, ad communionem tanti operis dignaris adsciscere.
4 In provincia siquidem tua coenobiorum experte, Orientalium maximeque Aegyptiorum volens instituta fundari, cum sis ipse cunctis virtutibus scientiaque perfectus, et universis ita refertus divitiis spiritualibus, ut perfectionem quaerentibus satis abundeque non modo tuus sermo, sed etiam sola vita sufficiat ad exemplum, me quoque elinguem et pauperem sermone atque scientia, ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis, praecipisque ut instituta monasteriorum, quae per Aegyptum ac Palaestinam custodiri conspeximus, ita ut ibi nobis a patribus tradita sunt, quamvis imperito digeram stylo, non leporem sermonis inquirens, in quo ipse apprime es eruditus, sed sanctorum simplicem vitam simplici sermone fratribus in novello monasterio tuo cupiens explanari.
5 Cui rei quantum me pius ardor desiderii tui provocat obedire, tantum multiplices aestuum moles volentem obtemperare deterrent.
6 Primum quia nec vitae meae ita aequiparant merita, ut confidam me res tam arduas, tam obscuras, tam sanctas, digne posse animo ac mente complecti.
7 Secundo quod ea quae a pueritia nostra inter eosdem constituti atque ipsorum incitati quotidianis adhortationibus et exemplis vel agere tentavimus, vel didicimus, vel visu percepimus, minime iam possumus ad integrum retinere, tot annorum circulis ab eorum consortio et imitatione conversationis abstracti; praesertim cum harum rerum ratio nequaquam possit otiosa meditatione doctrinaque verborum, vel tradi, vel intelligi, vel memoria contineri: totum namque in sola experientia usque consistit.
8 Et quemadmodum tradi nisi ab experto non queunt, ita nec percipi quidem vel intelligi, nisi ab eo qui ea pari studio ac sudore apprehendere elaboraverit, possunt: quae tamen si collatione iugi spiritalium virorum frequenter discussa non fuerint, et polita, cito rursum mentis incuria dilabuntur.
9 Tertio quia idipsum quod utcumque non pro merito rei, sed pro praesentis temporis statu possumus reminisci, imperitior sermo congrue non valet explicare.
10 Huc accedit, quod super hac re viri et vita nobiles, et sermone scientiaque praeclari, multa iam opuscula desudarunt, sanctum Basilium et Hieronymum dico, aliosque nonnullos, quorum anterior sciscitantibus fratribus super diversis institutis vel quaestionibus non solum facundo, verum etiam divinarum Scripturarum testimoniis copioso sermone respondit; Alius vero non solum suo elucubratos ingenio edidit libros, verum etiam Graeca lingua digestos, in Latinum vertit eloquium: post quorum tam exuberantia eloquentiae flumina, possem non immerito praesumptionis notari, si aliquid stillicidii huius inferre tentassem; nisi me ad haec fiducia tuae sanctitatis animaret, et sponsio, quod vel tibi hae nugae forent acceptae qualescumque sint; vel eas congregationi fratrum in novello tantum monasterio commorantium deputares.
11 Qui si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, et pie relegant, et cum venia indulgentiore sustentent, fidem potius mei sermonis, quam venustatem eloquii requirentes.
12 Quapropter, beatissime papa, unicum religionis et humilitatis exemplar, tuis precibus animatus, secundum vires ingenii mei opus quod iniungis aggrediar, et ea quae omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere tentaverunt, velut rudi monasterio et veritatem sitientibus intimabo.
13 Nec plane mirabilium Dei, signorumque narrationem studebo contexere: quae quamvis multa per seniores nostros et incredibilia non solum audierimus, verum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus impleta: tamen his omnibus praetermissis, quae legentibus praeter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectae vitae conferunt, instituta eorum tantummodo, ac monasteriorum regulas, maximeque principalium vitiorum, quae octo ab eis designantur, origines et causas, curationesque secundum traditiones eorum, quantum Domino adiuvante potuero, fideliter explicare contendam.
14 Propositum siquidem mihi est, non de mirabilibus Dei, sed de correctione morum nostrorum et consummatione vitae perfectae, secundum ea quae a senioribus nostris accepimus, pauca disserere.
15 In eo quoque praeceptis tuis satisfacere studebo, ut si quid forte non secundum typum maiorum antiquissima constitutione fundatum, sed pro arbitrio uniuscuiusque instituentis monasterium, vel diminutum, vel additum in istis regionibus comprobavero; secundum eam quam vidimus monasteriorum regulam, per Aegyptum vel Palaestinam antiquitus fundatorum, fideli sermone, vel adiiciam, vel recidam [Al. rescindam]: Nequaquam credens rationabilius quippiam, vel perfectius constitutionem novellam in occiduis Galliarum partibus reperire potuisse, quam illa sint instituta, in quibus ab exordio praedicationis apostolicae a sanctis ac spiritualibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant.
16 Illam sane moderationem opusculo huic inserere praesumam, ut ea quae secundum Aegyptiorum regulam, seu pro asperitate aerum, seu pro difficultate ac diversitate morum impossibilia in his regionibus, vel dura vel ardua comprobavero, institutis monasteriorum, quae per Palaestinam vel Mesopotamiam habentur, aliquatenus temperem: quia si rationabilis possibilium mensura ( γνωμὴ) servetur, eadem observantiae perfectio est etiam in impari facultate.
Cassianus HOME



>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 1, PRIMUM. De habitu monachi.
monumenta.ch > Cassianus > AD CASTOREM PONTIFICEM.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik