monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 3, 18, XVI. De perfectione patientiae. <<<    

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XVII. De invidiae malo.

1 Sciendum sane est [Subscribunt Patres. Cyprianus (Lib. de Zelo et Livore): Facilior cura est, ubi plaga perspicua, et cito ad sanitatem medela subveniente perducitur vulnus quod videtur. Zeli vulnera obtrusa sunt et occulta, nec remedium cura medentis admittunt, qui se intra conscientiae latebras caeco dolore clauserunt. Et infra: Calamitas sine remedio est odisse felicem. Basilius (Hom. XI): Invidus rogatus ut morbum suum manifestet, se accusare omnino veretur, morbum in imo cordis recessu candentem atque assumentem viscera retinens. Itaque nec medicum nec medicinam ad eum fugandum aptam invenire potest, quamquam curandorum aegrorum vi referti sint libri. Chrysostomus ad populum Antiochenum (Hom. LIII): Nam insanabilis est iste morbus, ut et innumeris medicaminibus superpositis propriam scaturiat tabem. Prosper de Vita Contemplativa (Lib. III c. 5): Invidiosum facit excellentia meriti, invidum poena peccati; nec ei ab homine potest remedium adhiberi, cuius est vulnus occultum.] invidiae morbum difficilius ad medelam quam caetera vitia pervenire. Nam eum quem semel veneni sui peste corruperit, pene dixerim carere remedio. Ipsa namque est lues de qua figuraliter dicitur per prophetam: Ecce ego mittam vobis [Regulus serpens, qui a Graecis basiliscus dicitur, aspectu homines interimit, et spiritu oris etiam aves praetervolantes enecat. Hieronymus in cap. XV Isaiae.] serpentes regulos quibus non est incantatio, et mordebunt vos [Ierem. VIII]. Recte igitur a propheta mortiferis basilisci venenis morsus invidiae comparatur, qua primus ille venenorum omnium auctor et princeps et periit et peremit.
2 Nam ante suus quam eius cui inviderat interemptor, priusquam in nominem mortis virus effunderet, ipse se perdidit. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum [Sap. II], imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Sicut enim ille qui primus eiusdem mali peste corruptus est, nec medelam poenitentiae, nec fomentum ullius curationis admisit, ita et hi qui iisdem se percutiendos morsibus tradiderunt, [Alludere videtur ad illud psal. LVII: Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit: vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Quod adagium de iis usurpatur qui recta monentes et bene consulentes nolunt audire, ut solent maxime invidi. Quod Iudaei praedicante Stephano reipsa etiam exterius expresserunt. De quibus dicitur: Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas (Act. VII). Unde Augustinus in commentario eiusdem psalmi: Non erant surdi, inquit, sed fecerunt se surdos. Quia enim aures patentes in corde non habebant, violentia tamen verbi per aures carnis irruens etiam ipsis auribus cordis vim faciebat, clauserunt et aures corporis, et ierunt ad lapides. Ecce aspides surdae, duriores lapidibus quibus incantatorem suum lapidaverunt, non audierunt vocem incantantis, et medicamenti medicati a sapiente. Ita Augustinus.] omnem opem sancti incantatoris excludunt; quia cum utique non culpis aliorum quibuslibet, sed prosperitate crucientur, erubescentes ipsam prodere veritatem, extrinsecus sibi quasdam superfluas et ineptas causas offensionis inquirunt.
3 Quarum quia omnimodis falsae sunt, una curatio est, cum illud mortiferum virus, quod nolunt prodere [Lips. in marg. non vult prodire] lateat in medullis. De quibus alibi ille Sapientissimus competenter expressit: [Vide quae alibi in hanc sententiam scripsimus (Collat. 2 cap. 2).] Si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori [Eccles. X]. Isti enim sunt taciti morsus quibus solis sapientium medicina non subvenit.
4 Nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus irritetur; quia, ut idem Salomon ait, [Ita LXX Interpr. D. Hieronymus legit: Zelus impatiens est. Vulgata editio: Ira non habet misericordiam, nec corrumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?] Nihil sustinet zelus [Prov. VI]. Quanto enim amplius alius, aut humilitatis subiectione, aut patientiae virtute, aut munificentiae laude profecerit, tanto ille maioribus invidiae stimulis incitatur, qui non nisi ruinam aut mortem eius cui invidet concupiscit.
5 Denique illorum undecim patriarcharum [Zelus est duplex, bonus et malus. Zelus malus est invidia, qui alias dicitur zelus amaritudinis, fel amaritudinis, radix amaritudinis. D. Benedictus c. penultimo Regulae: Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus qui separat a vitiis, et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. De zelo invidiae Apostolus I Cor. VI: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Et B. Iacobus: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum (Iac. III).] zelus intantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deliniri, ut de his Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quidquam pacificum [Gen. XXXVII], donec zelus eorum qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens, vix posset venditionis fraternae crimine satiari.
6 Cunctis ergo vitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat invidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua exstinguuntur, accenditur. Nam, verbi gratia, qui damnum sibi illatum dolet, largitatis compensatione curatur; qui de illata indignatur iniuria, humilitatis satisfactione placatur.
7 Quid illi facias qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad iracundiam cupiditas quae praemio delinitur, non iniuriae laesio aut amor ultionis accendit, quae officiorum vincitur blandimentis, sed successus tantum alienae prosperitatis irritat? Quis autem est qui se, ut satisfaciat invidenti, a bonis corruere, aut a prosperis alienari, aut calamitate aliqua optet involvi? Quapropter ne totum quidquid in nobis vividum est et quasi vitali vegetatione sancti Spiritus animatur uno tantum huius mali morsu basiliscus interimat, divinum cui nihil impossibile est iugiter imploremus auxilium.
8 Caetera enim venena serpentum, id est, carnalia peccata vel vitia, quibus ut cito involvitur ita facile expurgatur humana fragilitas, habent aliqua vulnerum suorum in carne vestigia, quibus quamvis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si [De theriaca haec Ciaconius: θηριακὴ (subauditur autem antidotus) dicitur quodcumque medicamentum adversus venena efficax; praecipue tamen hoc nomen obtinuit celeberrimum illud ex simplicibus pluribus et viperarum carne confectum: θηριακὴ vero appellatum est, quasi tu dicas, ex venenatis bestiis confectum. Nam apud medicos θηρία peculiariter dicuntur bestiae, quae ictu aut morsu venenum infigunt, et maxime viperae, ex quarum carnibus medicamentum illud componitur. Haec ille. Vide plura, si lubet, apud Plinium lib. XX cap. ult., et lib. XXIX cap. 1, Caelium Rhodig. lib. VI Antiq. Lect. cap. 16.] theriacae remedium, aut illam salutarium verborum medelam aliquis peritissimus carminum divinorum incantator admoverit, ad perpetuam animae mortem pernicies virulenta non pervenit. Invidiae autem quasi a regulo serpente effusum virus vitam ipsam religionis ac fidei priusquam vulnus in corpore sentiatur excludit.
9 Non enim adversus hominem, sed plane adversus Deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi bonum meritum carpens, non hominis culpam, sed Dei tantum iudicia reprehendit. Haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix [Hebr. XII], quae se erigens ad superna, in contumeliam ipsius qui bona homini confert, tendit auctoris.
10 Nec quemquam moveat quod Deus missurum se serpentes regulos, qui eos quorum criminibus offenditur mordeant, comminatur [Ierem. VIII]. Nam licet certum sit Deum auctorem invidiae esse non posse, aequum tamen et divino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur, et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum Apostolum tradi in reprobum sensum merentur, quasi ab ipso missa percutiat et consumat invidia, secundum illud: Ipsi me ad aemulationem irritaverunt in non Deo, et ego ad aemulationem inducam eos in non gente [Deut. XXXII]. Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis coenobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeperamus, ardentius inflammavit.
11 Nam primordia solitariae commorationis, cuius scientiam postea sumus in Scythi plenius assecuti, ipso primum imbuente percepimus.
Cassianus HOME

bsb47266.38 csg575.9

Cassianus, Collationes, 3, 18, XVI. De perfectione patientiae. <<<    
monumenta.ch > Cassianus > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik